ROSICA Classis

ROSICA Classis
ROSICA Classis
ςτόλος Ῥώςικος vel ὁ τῶ Ῥὼς ςτόλος, apud Cedrenum in Michaele Theophili filio, circa A. C. 850. τὸ δὲ εντὸς Ἐυξείνου καὶ πᾶςαν τὴν ἀυτοῦ παραλίαν ὁ τῶ Ῥὼς ἐπόρθηςε καὶ κατέτρεχε ςτόλος. Ἔθνος δὲ οἱ Ῥὼς Σκυθικὸν πρὸς τὸν Ἀρκτῶον ταῦρον κατοικούμενον, ἀνήμερόν τε καὶ ἀγριον, Quod est intra Euxinum Pontum, et totam maritimam regionem, classis eorum qui Ros (seu Rhos) dicuntur (Rosica classis vertunt alii) incursionibus vexabat atque pervagabatur. Gens autem est Ros Scythica, ad Taurum Aquilonarem sita, fera et agrestis. Quod idem legitur apud Ioannem Curopalatem. Vide quoque Zonoram aliosque Graecorum Scriptores recentiores, qui passim meminêre τοῦ et τῶ Ρ῾ὼς gentis Ros, quam Scythicam esse, Ortelius ait. Pro iisdem sumuntur, qui Ptolemaeo in Sarmatia Europaea Roxolani dicuntur et recentioribus Russi ac Rutheni. Ioannes Tzetzes caput habet Chiliad. 11. c. 396. περὶ τοῦ τέταρτον οὐ Ῥὼς, ἀλλὰ τῷ γένει Μυςὸς, De eo quod est, Quarto non Ros, sed genere Mysus est. ubi plurima more suô de Mysia et Mysis congerit; nihil tamen de Ros, tametsi paulo ante Tauros, populum Scythicum, eosdem faciat cum Ros, ibidem, c. 393.
Σαφέςτερον ἐδήλωςα ταύρους τοὺς Ῥὼς καλεῖςθαι,
Clarius indicavit Tauros Ros nuncupari etc.
Occurrit vox in Graeca versione Ezechielis; c. 38. v. 2. et c. 39. v. 1. ubi de Gog et Magog verba fiunt ἐπὶ τὴν γῆν τοῦ Μαγὼγ ἄρχοντα, Ῥὼς, Μοςὸχ καὶ Θοβὲλ, super terram Magog Principem, Ros, Mosoch et Thobel; ubi Gap desc: Hebrew Aquilae est κεφαλή, uti et Theodoreto, aliisque tam priscis, quam recentioribus. Hinc Hieronymus, Primam gentem illam Ros (namque non desunt Rabbini, qui hîc gentem intelligant) Aquila interpretatur Caput, quem et nos sequuti sumus, ut sit sensus, Principis Mosoch et Thubal. Et revera nec in Genesi, nec in Iosepho quidem — hanc gentem potuimus invenire. Atque apud Arabas, etiam inter gentes, ex dispersione ac Noachidarum propagine, natas habetur Al Ros. Sic Eutychius Patriarcha Alexandrin. de posteris Iapheti agens, eorum quosdam fuisse ait, qui habitarent a Tigri, usque ad extremas Septentrionis partes. Et dein praeter gentes compulres alias, Graecis, Romanis, Byzantinis memoratas, subiungit, et Al Ros et Al-Dilam et Bulgari et Sclavi etc. Qua de re vide Ioann. Seldenum, de Synedriis veter. Ebraeorum, l. 2. in Addendis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • RHOS — vide infra Rosica Classis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROS — I. ROS Solino lunaris aspergo, Alcmani ἀέρος θυγάτηρ καὶ ςελάρας, Aeris filia et lunae. Unde vetus Poeta in Pervigilio; Humor ille, quem serenis astra sudant noctibus. Et roriflua Luna, in veter. Poetae Ragm. Quam nos rorifluam sectemur carmine… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”